Navigate the 1563 Edition
PrefaceBook 1Book 2Book 3Book 4Book 5
Critical Apparatus for this Page
Commentary on the Text
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
518 [518]

Actes and Monuments Of the Churche.

inimici crucis Christ, qui quiduis potius ferre possunt, quam puram Christi pro peccatis nostris crucifixi annunciationem. Hi sunt quibus Christus eternam minatur damnationem. cum ait, ve vobis Scribæ & Pharisei Hypocritæ quia clauditis regnum cœlorum ante homines, vos enim non intratis, nec introeuntes, nec intrountes siis intrare. Hi sunt qui cum ipsi aliunde ascenderient alios intrare non sinunt, ф patet, quia si quis per me, inquit Christus introierit, saluabitur & ingredietur & egredictur & pascua inueniet & hi non inueniunt pascua nunquam enim docent, & alios post se trahunt, vt non per Christum qui solus est ostium, per quod ad patrem peruenitur, sed aliunde per opuscula, quæ ouibus, tacito nonnunquam Christo suadent, proponunt & iniungunt ad suum potius quæstum, quam animarum salutem spectantes, hoc deteriores, quam illi qui super Christum fundamentum edificant lignum fœnum, stipulam. Isti fatentur se Christum scire, sed factis negāt. Denique hi sunt medici illi, in quos mulier illa annis duodecim sanguinis profluuio vexata, omnia sua consumpserat, nec adiumenti quicquam senserat sed deterius se habebat, donec vix tandem ad Christum venerat, quæ simulatq́; fimbrium vestimenti eius in fide tetigerat, sic sanabatur, vt statim in corpore idipsum sentiret. O mutationem dexteræ excelsi, quam & ego miser peccator non semel sensi, qui tamen antea quam ad Christum venire potui, sic omnia mea insumpseram in ignaros medicos, indoctos cōfeßionum auditores, vt parum mihi virium alioqui natura imbecilli reliquum fuerit, parum pecuniæ, ingenij item parum. Indicebāt enim mihi ieiunia, vigilias, indulgentiarum, ac missarum emptiones in quibus omnibus (vt nunc intelligo) sua potius querebant, quam salutem anime meæ languentis. 

Commentary  *  Close

The book Bilney was reading was the Novum Instrumentum, the first version of the New Testament that Erasmus issued in 1516, and which printed the original Greek of scripture in parallel columns with the Latin Vulgate.

Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum cū nouū testamentū primū ab Erasmo ederetur. 
Commentary  *  Close

The sentence that matters here is; 'Sed tandem de Iesu audiebam, nimirum tum, cum nouum Testamentum primum ad Erasmo aederetur'.

Quod cum ab eo latinius redditū accepi, latinitate potius quā verbo dei (quod tunc quidnam esset prorsus nesciebam) allectus, emebam, prouidentia sine dubio diuina vt nunc interpretor incidi, prima (vt memini) lectione, in hanc O mihi suauißimam Pauli sententiam 1. ad Timo. 1. Certus sermo & dignus quem modis omnibus amplectamur, quod Christus Iesus venit in mundum vt peccatores saluos faceret, quorum primus sum ego. Hæc vna sententia, deo intus in corde meo (quod tunc fieri ignorabam) docente, sic exhilarauit pectus meum prius peccatorum conscientia suucium ac pene desperabundum, vt mox visus sum mihi, nescio quantam intus tranquillitatem sentire, adeo quod exultauerunt ossa humiliata. Postea scriptura cepit mihi dulcior esse melle ac fauo, in qua paulatim didici omnes meos conatus, omnia ieiunia, omnes vigilias, omnes missarum & indulgentiarum redemptiones quæ sine fiducia in Iesum (qui solus saluum facit populum suum a peccatis suis) fierent, didici nunquam hæc omnia nihil aliud fuisse, quam (quod ait Augustinus) celerem cursum extra viam, quam perizomata illa ficulnea quibus Adam & Eua verenda olim sua frustra tegere conati sunt, nunquam prius tranquillati, quam promißioni dei de serpentis capite per mulieris semen Christum conterendo credidissent. Nec ego prius a peccatorum aculeis ac morsibus sanari potui, quam a deo doctus essem illam lectionem de qua loquitur christus, Iohan. 3. Sicut Moyses exaltauit serpentem in deserto ita exaltari oportet filium hominis, vt omnis qui credit in illum non percat, sed habeat vitam æternam. Hanc tandem sublimem lectionem, (quam nullus docere potest nisi deus, qui hanc Petro reuelauit) vbi pro modulo gratiæ dei mihi datæ, gustare cepi, rogaui dominū vt augeret mihi fidem, ac tandē nihil magis optaui, quā, vt sic reddita mihi læticia salutaris sui, spirtu me suo vtcunque confirmaret, vt virtute nonnulla donatus ex alto, docerem iniquos vias eius, quæ sunt misericordia & veritas, vt impij ad ipsum per me olim impium, conuerterentur. Quod dum pro virili conor apud Reue. D. Cardinalem, ac tuam paternitatem, blasphematur in me (hæc est vnica mihi in his tribulationibus fiducia) Christus, quem pro virili doceo, factum nobis a deo patre, sapientiam, iusticiam sanctificationem redemptionem denique & satisfactionem, qui factus est pro nobis peccatū. Id est, Hostia pro peccato, vt nos efficeremur iusticia dei perillum. 2. Cor. 5. qui factus est pro nobis maledictum vt nos a maledicto legis redimeret. Et quia non venit ad vocandum iustos, sed peccatores ad penitentiam, iustos inquam qui se sanos putant & falso putant (omnes enim peccauerunt & egent gloria dei, qua gratis remittit credentibus peccata per redēptionem quæ est in Christo Iesu. Rom 3.) quia omne genus humanum sauciatum grauißime fuerat in eo qui inter Hierusalem & Hierico incidit in latrones, ideo pro virili docco, vt omnes primum peccata sua agno scant ac damnent, deinde esuriant ac sitiant iustitiam illam de qua Paulus loquitur. Rom. 3. Iustitia dei per fidem Iesu Christi in omnes & super omnes qui credunt in eum. Non est enim distinctio. Omnes enim peccauerunt & egent gloria dei, iustificantur autem gratis per gratiam ipsius, per redemptionē que est in Christo Iesu quam qui esuriunt ac sitiunt, haud dubio sic aliquando saturabuntur, quod neque esurient, neque sitiēt in eternum. Sed quoniam hanc esuriem ac sitim extinguere solet humanæ iusticie saturitas, quam parat potissimum opusculorum nostrorū electiciorum fiducia, opusculorū huiusmodi (qualia sunt peregrinationes, vomarum redemptiones cereorum oblationes, electa a nobis ieiunia & interdum supersticiose, denique qualescunq́; (vt vocant) voluntariæ deuotiones, contra quæ loquitur scriptura dei. Deut. 4. 12. Non facies quod tibi rectum videtur, sed ф ego præcipio tibi hoc tantum facito, nec addens nec minuens, ideo inquam huiusmodi opusculorum mentionem nonnunquam facio: non ea (deum testor) vnquam damnans, sed eorum abusum reprehendens, legitimum q; vsum paruulis manifesium faciens, hortans, ne sic his adhereant, vt his saturati (quod pleriq; faciant) Christum fastidiant. In quo feliciter valeat, paternitas tua. Et hæc omnium summa.

[Back to Top]

¶ Si indixeris mihi vt singula dilatem non recusabo, modo tempus mihi concesseris. Nam fiatim hoc facere non est harum quoad corpus virium paratus semper, sicubi lapsus fuero, meliora deceri.

Totus tuiis T. Bilnæus.

To the
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield