Navigate the 1563 Edition
PrefaceBook 1Book 2Book 3Book 4Book 5
Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
521 [465]

ET sine sciā pater in christo colēde, an vsquā vel dixerī vel scripserim, quod Euangeliū non fuit longo nūc tēpore syncere prædicatū, quod tua dominatio ex meis, siue concionum sinistris auditoribus (qui Malchum dextera mutilatum aurere ferunt) siue ex scriptis, siue ex verbis meis, temere forsan, potius quam malo animo effusis collegiße videtur: tamen, in hac re quoniam id tua iubet paternitas idque pio, vt spes est animo (neque enī apud Tonstallū vllū fucis locum esse crediderim) quid a Deo per Christum in scripturis didicerim, & quo modo doctores magni etiam nominis simiiia in suis iam dudum cōcionibus non docuerint, quam potero paucißimis aperiam, omnia tuo permittens, imo subijciens paterno iudicio, acriori quam vt cœcutire, synceriori quam vt calumniatorem agere velit aut possit. Ergo, fateor me non raro veritum fuisse, ne non pure iamdiu annunciatus fit christus. Quis enim iamdiu pallum offensus aut scandalizatus fuit? quis ppter Euāgeliū eius, persecutionem aliquot iam annis passus est: Vbi gladius quē venit mittere in terram? vbi deiniq; reliqui Euangelij non adulterati fructus? Quos quia nō vidimus an non metuendum est, arborē quæ talesedere solet fructus, ī nostro iam diu fūdo fuisse desideratam? tantum abest vt apud nos coaluisse crediderim. An non omnia in pace vidimus? At quid dicit ecclesia? In pace amaritudo mea amarissima. At ecclesia malignantium dicit: Pax, pax, & non est pax, nisi ea, de qua scriptum est: Cum fortis armatus custodit atriū suū in pace sunt omnia quæ poßidet, qui cum se videt a fortiori superandum, omnia discerpit aelaniat. Quid nunc dnuo fieri incipiat, non ausim affirmare. Det dominus nobis gratiā ne venientē (si christus est) reijciamus, ne forte terribile illud dei contra nos iudicium experiamur. Eo ф charitatem veritatis nō receperunt vt salui fierent, ideo mittet illis deus oparationē erroris vt credāt mēdatio. Otremendā sentenciā, quam an iamdudū plærique incurrimus Deus nouit, vt iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserūt iniquitati. Veniet, inquit, tempus quādo sanā doctrinā non sustinebunt. Quid igitur dicemus de ea quæ iamdiu regnauit ac triumphauit, nomine contra vel mutiente? An sanam fuisse? Certe nunquā magis abundauit iniquitas. Nunquā æque refrixit charitas. At quā obrem? an quia defuerūt qui vitia infectarētur? qui ad charitatē inflammarēt? at negant hoc & vere negāt multi docti quidem & magni nominis theologi. Sed mores tamen indies magis a christianismo degenerantes, re ipsa clamare videntur impletū, ф deus per prophetā suum Aamos iam olim cōminatus est dicens: Ecce dies vemet, dicit dominus, & mittam famem in terrā, non famē panis neque sitim aquæ sed audiendi verbum domini.

[Back to Top]

Et commouebuntur a mari vsq; ad mare & ab aquilone orientem circuibunt quærentes verbum domini & non inuenient. In die illa deficient virgines pulchræ & adolescentes insiti. Sed vt multa præteream, quibus adducor vt metuam verbum Dei non fuisse pure predicatum, illud est non postremum, quod qui quam purißime student predicare Iesum, male audiunt proppter nomen eius, qui est Petra scādali, & lapis offensionis, his qu offendūt verbo, nec credūt in quo & positi sunt. Sed qui sunt illi, inquies, & qualia docent? Certe, quicunq́; intrāt postiū, christū dico, in ouile ouiū, id ф faciūt omens, qui nihil aliud quærūt quā gloriā dei & salutē animærū. De omni huiusmodi recte quadā tenus dici potest illud. Quē miūt deus, verba dei loquitur: qua nobrem? Quia Angelum refert ecclesiæ philadelphiæ ad quē Iohannes scribit dicens. Hæc dicit sanctus & verus qui habet clauē Dauid qui aperit & nemo claudit, claudit & nemo aperit. Ecce dedi noīe christi loquitur qui ostiū est & ostiaarius) corā te ostiū, scil scripturarū apertū, aperiens tibi sensus, vt intelligas scripturas, & hoc quia p me ostium intrasti nimirum iuxta nomen tuum, fratrum dilectioni nō tibi inseruitq́; enim p me ostiū fuerit ingressus saluabitur, ingredietur, & egredietur ac pascua inueniet. Huic enim tarsus aperit & eues vocem eius audiunt. Contra de ijs qui nō ingressi sunt per ostiū sed aliūde ambitione, acia vel dominādi libidine corrupti ascenderunt (ad inseros in puncto nisi aliquando recipiscāt descensuri) Iliud Hieremiæ vere dictum est. Egressus est a filia Syon omnis decor eius, quia principes eius facti sunt velut artetes nō inuenientes pascua. Quā obrē quia aliūde velut fures & latrones ascenderūt, non missi, non vocati. Et quid ergo mirū, si nō predicent, cum non imittantur, sed currūt ob quæstū assumentes sibi honorem, sibi inquā non Deo, nō animabus. Et hæc est radix onmium malorū in ecclesia, ф quia nō mittūtur a Deo intus (nā sine hac interna vocatione centies a Papa, rege, vel imperatore p mille Bullas electū & consecratū fuisse nihil quicquā iuuat corā deo, qui respicit cor & cuius iudiciū est secundū veritatē, vtcūq; hominū ad tēpus iudicio īponamus, qui & ipsi aliquādo videbūt turpitudinē buiusmodi) hic inquā omniū malorū ī ecclesia origo est, MarginaliaOrigo malorum in ecclesia.ф ingerimus nosimetipsos ad curam animarū, quarū salutē aut Dei gloriā (ф est intrare p ostiū) nō sitimus, nō quærimus, sed p omnia, nostra. Hinc est q; christum neq scimus pædicare (quomodo enī inquit pædicabunt, nisi mittātur s. pure christū? Alioqui multi fures & latrones pæedicāt, sed labijs tātum, cor autē eorum procul est ab ipso) neq; eos, qui sciunt sinimus, sed persquimur, sed scripturas ipsas iā rediuiuas, conamur sub prætextu pretatis opprimere, veriti opinor ne veniant Romani, & tollāt locum nostrū. Hostis Herodes impie christū venire, quid times nō eripit mortalia, qui regna dat cœlestia. Heu cæcitate nostrā pater benignißime, heu cæcitatē nostrā plusquā Egyptiā, heu tenebras plusquā palpabiles. Quarī, si qui sunt, qui populū velint admonere, mox ait Pharao. Quare Moyses & Aaron solicitatis populū ab opibus suis, & vere suis, ite adonera vestra. Illi opprimātur opibus & expleant ea, vt nō acquiescāt verbis mendacibus. Sic q; dispergitur populus p omnem terrā Ægypti ad colligēdas paleas ad colligendas inquam paleas. Quis det, vt aliquando dicat dominus: videns, vidi, afflictionē populi mei, qui est in Ægypto, & gemitū eorum audiui & descendi liberare eos. Sed quo me rapuit hic zelus? an secundū scientiā, nō ausim pnūciare, tuū esto (pater obseruāde) iudiciū.

[Back to Top]

Illud iādudum expectas, vt ad longum (vt scribis) tibi depingā, quomodo, ф bactenus diu desideratum esse dix iße ≼dicor id veritum eße non inficior, debēt syncere ≼dicare vt gregi tuo melius post hac consulatur. Hic fateor, verebar, ne qua subesset ironia, quo ad te scripsisse illud proprijs articulis testimonio oculato didicißem. Tum demum fluctuare cæpi, quo animo Tunstallus hoc a Bylneo flagitaret, emeritus miles, a tyrunculo, summus Londoni ensium pastor ab infima ouicula. Sed quocunq; animo, spero optimo, flagitasti, Propediem (neq; enim opus est vnius Dies apud me qui viribus corporis sic destituor) propicio christo, pro gratia Dei mihi collata, opus illud quāuis viribus mei maius aggrediar. Sub quo si succubuero, non fallam te, vt pote cui nihil polliceor, nisi promptam, quod iniungis peragendi voluntatem.

[Back to Top]

Tuus, Thomas Bilneus.

Memineris cras mei, vt ad Reuerendis. tua ope deducat, ad cuius tribunal sisti longe malim, quā cuiusquā suorum.

Quod ad Euangelij ≼dicationē attinet vtinā faceres mihi potestatem priuatim tecum coram loquendi, vt libere ф dicā in scripturis sanctis p dei gratiam didici, pro consolacione conscientiæ meæ. Quod si feceris, spero, te nō pe. Omnia tuo iudicio submittentur, qui (nisi te nōdum in aliquo noui) arundinem cōminutam non cōfrin-

[Back to Top]
ges
Vv.i.
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield