Navigate the 1563 Edition
PrefaceBook 1Book 2Book 3Book 4Book 5
Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
527 [527]

Nā cū nullū sanctorū p nobis intercedere nec nobis quicquā impetrare dixisti, totius sanè Ecclesiæ efficaciam pretioso Christi sanguine consecratam periculosé blasphemasti. Quod inficias ire non poteris præcipue cum illa continuis sanctorum obsecrationib9 cœlorū fores incessabiliter pulsac, perinde atq in septēplici letania vel sole lucidi9 patet Byln. Miror sane, atq; satis admirari animus non posset, nisi supersticiosorum manis consuetudo nisi in multiloquio sese exaudiri putantiū, admirationis sisteret calcē. Scit enim pater noster cœlestis quid nobis necesse sit antequam petamus. Scriptum essetiam, vnus est mediator dei & hominum homo Christus Iesus. Si ergo vnus sit mediator dei & hominum homo Christus Ieus, vbi ergo Diua ipsa Maria? Vbi Diuus Petrus? Vbi certeri Diui? Brusiar. Theologos in primitiua Ecclesia, vnum Dei & hominum mediatorem asseruisse, minime latere existimo. Nec vllo quidem pacto tū sanctos laudare potuimus, quando ipsi corporis adhuc calamitatibus, ventisq; huius seculi contrariis præpediti felicem quietis anchoram in portu ad quē anhelabant, nondum proiecere. Recte nimirum tum vnum Dei & hominum mediatorem Paulus asserebat, cum nullis adhuc ascriptus esset catalogo sanctorum. Sed nunc cum Diuā ipsam virginem Mariam & cœteros sactos in sinu Abrahæ Ecclesia indubitatis diuinis reuelationibus collocari agnouit: nos quasi prissima mater filios suos Iesum Opt. Max. in suis sanctis laudare nec non & per illos nostras petitiones offerre vel diligentissime docuit. Hinc est ф Psalmus dicit: laudate dominum in sanctis eius. Recte etiā sanctos pro nobis posse orare cōtendimus. Homo pro homine intercedere potest: multo ergo magis possunt & sancti qui summa eius maiestate fruuntur. Nam scriptum est: testis est mihi deus cui seruio in spiritu meo, in Euangelio filii eius, ф sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus. Biln. Miror sancte hominem doctum de confuso hæresis barbathro, vel sacri Euangelii adminiculo nondum fore ereptum: presertim cum in eo scriptum sit: Amen amen dico vobis, quicquid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis. Non dicit, quicquid petieritis patrem in nomine Mariæ, Petri, aut Pauli, aut aliorum Sanctorū sed in nomine meo. In nomine ergo eius petamus auxilium qui potest nobis a patre impetrare quæ petimus: ne forte olim in fine seculi iudicandi a districto iudice audiemus: vsq; , modo in nomine meo non petistis quicquam. Brusi. Me doctum inquis é confuso hæresis barathro, vel sacri Euangelii adminiculo non dum fore ereptum, te admirari. Atqui te me longe doctiorem tua stulta admiratione penitus admirando deficere cogis. teq; vsq; in tercium cœlum sacrorum mysteriorum raptum ea, quæ in terra sunt in infimis terrenæ philosophiæ cauernis latere, non possum quoquo pacto non ridere, modo in re tam seria ridere licerte. Ridiculum quidem est, tam diu intuitum in radios solares quēquam obiicere vt nihil præter solem videat, nec quo se cōferat, sciat. Porro humanum hoc pacto non angelicum (quod ad unt) temet habere ingenium ostendere possis. Omnes enim Cantabrigienses vel ipsi pueri ab ipsis vnguiculis norun argumentum de structiué ab autoritate minime valere. Biln. Perinde atq; olim Christum pharisæi ceperi, aliter longe quā ego intellexi cepisti Brusiar. Verba tua longe a sacræ Theologiæ stabilissimo scopo aberrantia invitis vlnis amplector. Sed quid intimis animi tui absessibus lateat, penitus me latere fateor. Biln. Illorum qui Christi aut cuiuspiam sanctorum ob corporalem infirmitatèm, vt ab ea liberentur, auxilium implorant, delitiosos illos patientes non negabis artificiosé gerere typum, qui morbis congruis adhibitis medicaminibus pœnam ægré ferentes statim diuellere satagunt. Ergo nec mortaliū quispiam nec Deum aut sanctos pro corporali infirmitate debet implorare. Brusi. O omnium quos audiui hæresim periculosiorem? umum fugiens miser cecidisti in ignē. Scyllam declinare studens impatiens diuolueris in Carybdim. O humanum pectusculum vel cymeriis tenebris atrius? Velim te domine Bilnæe harum Rogationū dierum exordium modo velis propalare. Scribitur enim in Ecclesiastica historia, illas ob pestē ab aeris infectione causatam in populo, sanctissimum D. D. papam Gregorium cum ieiuniis, orationibus ac processionibus ecclesiæ beatulis indixisse: Quibus processionaliter euntibus Imago quædam Diuæ virgini Mariæ similis, manibus Lucæ Euāgelistæ depicta antecedebat: Circa quam in beatæ & gloriosæ virginis honorem Angeli cauebant hanc antiphonam: Regina cœli lætare &c. Cui Papa subiunxit: Ora pro nobis dominum Cū ergo Angeli imaginē gloriosæ vitginis Mariæ in eius honorem honorabant, & san-

[Back to Top]
ctissimus in
Vv.iiii.
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield