Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1361 [1361]

K. Henry. 8. The Epistle of Volusianus, for Priestes Mariage.

MarginaliaRom. 8.trij nos potestate priuatis. Quod nolumus velle, & quod volumus nolle cogendo imperatis, & imperando cogitis: et legis vinculo, à quo ipsa gratia nos in libertatem liberati sumus, alligare, & spiritum seruitutis iterum in timore accipere, ipsamq̀; gratiam, sine qua nihil facere possumus, omnino euacuare satagitis, ita vt (sicut ait Apostolus) Ipsa gratia iam non sit gratia, MarginaliaRom. 11.& Dei donum non sit Dei donum: Et non ex Deo sed ex homine, nec ex vocante, sed ex operante: cum idem Apostolus dicat: Quia non est volentis neq̀; currentis, sed Dei miserentis. MarginaliaRom. 9.

[Back to Top]

Nam cù sint tria principalia & quasi effectiua, per quæ omnis anima humana capax & compos rationis, quicquid spiritalis boni apprehendere & percipere potest, apprehendit & percipit, & sine quibus nihil prorsus capere possit: Marginalia1. Liberum arbitrium.
2. Gratia.
3. Mandatū.
liberum arbitrium videlicet, Mandatum, & Gratia (libero enim arbitrio bona à malis decernimus atq̀; eligimus: mādato ad omnia facienda prouocamur ac incitamur: gratia promouemur & adiuuamur) horum omnium tamen gratia Domina & Magistra & quasi prāpotens imperatrix & Regina est, ad cuius nutū cātera pendent, & ab ea vim & efficaciā expectant, & sine illa nihil præualent, sed quasi stolida & mortua, sicut materia sine forma, iæcent & subiacent. MarginaliaLiberum arbitrium locū Materiæ tenet: Gratia locum Formæ.Loco enim materiæ, secundum propositionem aliquam, liberum arbitrium possumus accipere non incongruè: Gratiam verò, loco formæ: Mandatum autem quod medium est quasi instrumentū, ad vtrunq; respicere, quo summus artifex Dominus liberum arbitrium quasi stolidā materiam moueat & promoueat, & formam gratiæ illi componat. Et sicut materia sine forma est horrida & deformis: ita liberum arbitrium est horridum & deforme sine gratia superueniente se mouāte & promouente, mandato medio quasi instrumento (vt diximus) interueniente. Quod ergo forma in materia, hoc in libero arbitrio per quandam similitudinem est gratia: & quod materia sub forma, hæc idem est libera voluntas sub gratia. MarginaliaMandatum loco instrumenti.Et item, quod est instrumentum ipsorum, hoc est mandatum ad vtrunq; istorum. Instrumentum namq; sordidam materiam, & horridam atq; asperam, obscuram, et quasi cœcam emaculat & expolit, & claram, planam ac lucidam: forma superueniente, reddit. Sic & mandatum, liberum arbitrium sordidum & horridum, asperum & incultum, obscurū & cœcum, nitidat, comit, lenit, & excolit, lucidat, & illuminat: sicut Propheta dicit: præceptum Domini lucidum, illuminans oculos, MarginaliaPsal. 19.splendore gratiæ superueniente.

[Back to Top]

Et sicut materia & instrumentum sine forma nihil valent, ita libera voluntas & mandatum sine gratia nihil virtutis habent. Quid enim liberum arbitrium vel mandatum sine gratia præueniente & subsequente potest? Gratia namq; ad liberum arbitrium, mandatum quasi nuntium ac famulum mittit: MarginaliaLiberū arbitriū et Mādatū sine Gratia nihil valent.mandatum liberum arbitrium prouocat atq; quasi sopitum excitat, vt ad bona facienda euigilet & exurgat, viamq̀; ei quam peragere debeat, quasi cœco deducendo demonstrat. Quorum vtrunq; si à gratia deseritur, nihil omninò per se potest. Quod si conatur, deficit, non proficit, neq; etiam efficit, vel perficit. Si præsumit, non assumit, sed potius totam operam & laborem frustra cōsumit. Cùm enim mandatum, seu per hominem siue per Angelum mittitur, & etiam liberum arbitrium seu humano seu angelico mandati nuntio commouetur, prouocatur, & instruitur, nisi diuina gratia comitetur, præueniat, & subsequatur, quid valebit? Quid nempè homini in paradiso posito mandatum quod audiuit: Ex omni ligno Paradisi comede, de ligno vero scientiæ boni & mali ne comedas? MarginaliaGen. 2.Nihil prorsus ad salutem sed potius ad condemnationem. Quare? Quia gratia saluatrix & auxiliatrix defuit, quam ille iniustè suis viribus fisus, contempsit. MarginaliaMandatū sine gratia nil iuuat.Aut quid valuit Israelitico populo in Eremo cōstituto, mandatū legis quod per Moyse accepti, cui obedire neglexit? Aut quid profuit illi qui Dominum sequi suo arbitrio, & nō illius vocatione præsumit dicens: Domine, sequarte quocunq̀; ieris. MarginaliaMath. 8.Ex multis alijs diuinæ scripturæ locis noui & veteris Testamenti demōstrari potest, quod neq; mandatū, neq̀; liberū arbitrium per se quicquam valet, nisi diuina gratia praueniendo & subsequendo adiuuet.

[Back to Top]

Cùm igitur continentiæ bonum, imò omne bonum sit solius diuinæ gratiæ donum, nec per mandatū, nec per liberum arbitrium comprehendatur, errant & frustra laborant qui se MarginaliaDonū continētiæ frustra humanis veribus appetitur.suis viribus illud apprehendere tentant. Illi etiam magis errant qui hoc inuitis & nolentibus imperant, & non spontancè sed coactè in Sacrarium Dei dona offerre suadent, nescientes aut obliti illius quod Dominus Moysi & Moyses à Domino præcepit dicens: Separate apud vos primitias Domino: quisq̀; volūtarius & bono animo offerat eas Domino. MarginaliaNum. 15.Quid est separe apud vos primitias Domino, nisi studiosa cogitatione & meditatione in cordibus vestris tractare, & cum discretione deponere & diuidere, quid Domino de thesauro cordis nostri valeamus offerre? Si enim rectè offeras & non rectè diuidas, peccasti. Et quid est prono animo offerre, nisi quod ait Psalmista: voluntariè sacrificabo tibi? MarginaliaPsal. 54.Et Apostolus: Non ex tristitia aut necessitate. Hilarem datorem diligit Deus. Marginalia2. Cor. 9.Et Salomon, Bono animo gloriam redde Domino, & in omni dato hilarem fac vultum tuum, & in exultatione sanctifica decimas tuas, & in bono oculo facito adinuentionem manuum tuarum. MarginaliaEccle. 35.Et Apostolus Iacobus: Non amat Dominus (inquit) coacta seruitia. Et, maledictus qui opus Domini facit negligenter. MarginaliaIerem. 48.i. non curiosè neq; voluntariè. Sicut nos ergo Dominus inuitos aliquid offerre non iubet: ita vos inuitos aliquos offerre aliquid cogere, prohibet per eundem Moysen vbi ait: Ne facias Calumniam proximo tuo, nec vi opprimas eum. MarginaliaLeuit. 9.Calumniam proximo facere, est eum nō compatiendo & miserando corrigere de peccato: sed dedignando & exprobrando & detræhendo arguere & accusare, & non in spiritu lenitatis instruere, sed in spiritu asperitatis & austeritatis destruere, cum Apostolus dicat: Si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum ne & tu tenteris. MarginaliaGal. 6.
Spiritus lenitatis viris conuenit apostolicis.

[Back to Top]

Vi opprimere proximum, est vltra vires suas aliquid exigere, & onus quod portare non potest imponere, imponentibus fortassis importabile, cùm Dominus de Pharisæis ad Discipulos loquens, hoc eis prohibeat dicens: Super cathredam Moysi sedent Scribæ & Pharisæi. &c. MarginaliaMath. 23.Et Apostolus Petrus: Pascite (inquit) qui in vobis est gregem Domini prouidentes, non coactè, sed spontancè, secundum Dominum: neq̀; turpis lucri gratia, sed voluntariè: neq̀; dominantes in Clero, sed forma estote gregi ex animo. Marginalia1. Pet. 5. Hic pastor pastorum, princeps Apostolorum, quid cæteri pastores vel Apostoli debeant sacere, quomodo gregem Domini sibi creditum tractare, apertè & piè demonstrat atq; insinuat, & quæntum solicitudinem & compassionem erga subditos habere oporteat, eis inculcat: & omnem potestatem tyrannicæ dominationis vel ambitionē cupiditatis, quam quidam in subditos sibi exercent, ab eorum cordibus procul eliliminat, & eos non dominos, sed patres subditorum debere esse pronunciat: MarginaliaPetrus episcopos constituit non dominos gregis, sed patres.neq; eis aliquid typo potentiæ imperare, sed zelo pietatis admonere & obsecrare iuxta vires vniuscuiusq; secundum Dominum, non secundum suæ voluntatis arbitrium vel postestatis imperiū: & illus formam esse gregi debere, vt quod alijs imperant, ipsi priores faciant, & nō minus exemplis quā verbo proficiāt. Ex animo, inquit: nō ex cupiditate.

[Back to Top]

Sunt enim plæriq; qui zelo cupiditatis, non charitatis accensi, alijs imperāt quod implere non valent: & dum lucrum animarum querere se simulant, lucrum potius terrenum captant. MarginaliaNum. 22.
Baalamitæ.
Quod bene Baalam propheta exprimit, qui prophetiæ donum & benedicendi gratiam quam diuinitus acceperat, non ad vtilitatem aliorum, sed ad vsum suæ cupiditatis vertit: & sicut nonnulli qui dum alios corrigunt, hoc zelo Dei facere se ostendunt, et dum meliores alijs se videri volunt, hoc præsumptione quadam & temeritate agunt, & ideo in ipso præsumptionis suæ & temeritatis actu corruunt. De quibus dicit Apostolus: Qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. MarginaliaRom. 10.
Zelum dei secundum scientiam habere, quid sit.
Zelum Dei secundum scientiam est habere, prouidè et consulte in diuinis rebus aliquid agere. Quorum profecto Oza similitudinem gerit, qui dum Arcam Domini calcitrantibus bobus qui eam portabant, inclinatam parumper erigere voluit, mox dum ad eam manum tetendit, mortuus cecidit. MarginaliaOza quorū gerit similitudinem.Arcam Domini calcitrantibus bobus inclinari, est legē Domini quā ipsi Sacerdotes portare & tenere debent, ab eis non obseruando contradici, & quasi à recto statu in diuersam partem flecti, quam Oza, qui adiutor Dei interpretatur, erigere tentat: Quia sunt auidā Prelati, qui dum sacerdotalem ordinem, ipsam legem diuinam maligno excessu vel leuiter à suæ rectitudinis via quasi inclinare & in aliam partem flectere vident, eam inclinationem catigare & cor-

[Back to Top]
rigere
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield