Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1363 [1363]

K. Henry. 8. The Epistle of Volusianus, for Priestes Mariage.

ciat: non peccat si nubat. Et iterum: vtunq; bonū eße, vnū tamen melius esse concludendo confirmat: Igitur qui matrimonio coniungit virginem suam, benè facit, & qui nō iungit melius facit. Marginalia1. Cor. 7. Quod concordatur superiori sententiæ vtriq; sexui datæ in qua ait: Si acceperis vxorem non peccasti, & si nupserit virgo non peccauit.

[Back to Top]

Si ergo virum accipere vxorē, & virginem nubere, iuxtæ Apostolum peccatum non est, & beatitudinem non aufert, sed affert: & quia vterq; bene facit, ideo ambo beati: nos qui vxores propter infirmitatem habemus, quid habendo peccamus? Aut si Apostolus vniciuiq; propter fornicationē vxorem suam habere indulget & permittit, cur nos qui ex eadē massa sumus, & carnem peccati ex carne Adæ peccatricem traximus, & cōtinere non poßumus, propter eandē causam & secundum eandem indulgentiam vxores habere non permittimur, & habitas dimittere angariamur? Aut itaq; vxores nobis habere imitantes Apostolum permittite, aut nos ex eadem massa non esse docete, aut nobis eandem indulgentiam, & permißionem non esse concessam ab Apostolo, demonstrate. Quod opinor dicturi estis, quia hæc indulgentia non fuit data ab Apostolo clericis aut alicui nostri ordinis, sed solis laicis. Quod ex verbis Apostoli vel ex circumstantia epistolæ non potest defendi, cùm nulla ibi certa distinctio vel denominatio habeatur personarū vel graduum siue profeßionū, nec ipse discernit seu nominibus seu officijs vel qui sibi scripserunt, vel de quibus, vel quibus ipse rescribebat, nisi tantum generaliter omni Ecclesiæ Corinthiorū, sicut ipse in principio huius epistolæ his verbis demonstrat: Paulus vocatus Apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, & Sostenes frater, Ecclesiæ Dei quæ est Corinthi, sanctificatis in Christo Iesu, vocatis sanctis, cum omnibus qui inuocant nomē Domini. Marginalia1. Cor. 1.[Et post nonnulla alia, quæ cōpendij causa hic rescidimus, haud ita multū ad rem attinentia, subinfert mox ad hunc modum:]

[Back to Top]

Infirmitatem nostram vos considerate, ac miserari rogamus, & ne ei violentiam inferatis suppliciter imploramus. Nam sicut iam satis superius inculcauimus vobis, nullus ad cōtinētiā inuitus debet cōpelli. Neq; hoc genus virtutis vlli per legem Dei necessariò imperatum est, sed voluntaria deuotione Domino offerendum, dicente ipso de hoc, Euangelio: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. MarginaliaMath. 19.Ad quam tamē benigna mox exhortatione eos qui poßūt inuitat dicēs: Qui potest capere capiat. Vndè gratia distinctionis nō Moyses fœminalibus vestire Aaron & filios eius iubetur, vt de prioribus dicitur: Vesties ijs Aaron fratrē tuū, & Filios eius cū eo: sed, facies (inquit) fœminalia linea vt operiant carnè turpitudinis suæ. MarginaliaExod. 28.Ipsi (inquit) operiant carnem turpitudinis suæ, tu fœminalia pontifici & filijs eius facies: tu castitatis regulam docebis: tu abstinendum ab vxorio complexu eis qui Sacerdotio functuri sunt, intimabis: nulli tamen violentum huiusmodi continentiæ iugum imponens: sed quicunq; Sacerdotes fieri ac ministerio altaris seruire volunt, ipsi sua sponte vxori serui esse desistant. Quod vbi perfecerint, atq; suscepto semel continentiæ proposito, ministros se Sanctuarij atq; Altaris fore consenserint, aderit diuina gratia quæ velut cæteris illis habitam Sacerdotibus congruum imponens, quomodo viuere vel docere debeant, abundanter instituit.

[Back to Top]

Qui sensus subsequentibus quoq; Domini verbis affirmatur, quibus post pauca subiungit: Cùmq̀; laueris patrem cū filijs aqua, indues Aaron vestimentis suis, id est, linea & tunica, & superhumerali, & rationali, quod stringes balteo, & pones tiaram, & oleum vnctionis fundes super caput eius, atq; hoc ritu consecrabitur. Filios quoq; illius applicabis & indues tunicis lineis, cingesq̀; Aaron balteo, scilicet & liberos eius, & impones eis Mitras, eruntq̀; Sacerdotes mei in religione perpetua: MarginaliaExod. 29.Namq; hic de fœminalibus à Moyse accipiendis præcipitur. Vndè liquidò constat quod se hoc genere vestimēti ipse prius Aaron ac filij eius induerant, & sic ad manum Moysi lauandi, inducendi, vngendi & consecrandi intrabant.

[Back to Top]

Hic apertè ostenditur & docetur nulli continentiæ iugum inuito imponendum, sed à Deo prompta & deuota voluntate accipiendum. Quod & Dionysius Areopagita theosophus id est Deū sapiens, Pauli Apostoli Discipulus, & ab eo Atheniensium Archiepiscopus ordinatus, in epistola quadam ad Pymtum Gnasiorum Episcopum missa, in qua plurima de nuptijs & castitate commemorat, sicut Ecclesiastica refert historia, monet, & precatur illum ne grauia onera discipulorum ceruicibus imponat, neue fratribus neceßitatem cōpulsæ castitatis inducat, in qua nonnullorum periclitatur infirmi-tas. Atq; Pymtus Dionysio rescripsit sententiam se consilij melioris quod ipse dabat, amplecti.

[Back to Top]

Hoc itidem & Paphnutius vir diuinissimus atq; castißimus, cù in Niceno Concilio (vt in tripartita historia inuenimus) patres qui ibi aderant, hoc interdicere Sacerdotibus voluissent, in medium eorum zelo humanæ infirmitatis commotus & conscius exurgens, hoc ne facerent rogauit: quin potius in voluntate vniuscuiusq; ponerent exorauit, ne fortè per hoc locum darent & occasionem adulterio & fornicationi. Hac namq; cautela sancti viri in religione vtebantur, vt cù de instructione & ædificatione subditorum aliquid agerent, & eos ad meliorem vitam de diuinis præceptis commoneri facerent, cum patientia & mansuetudine potius obedienda præciperent, quàm cum potentia & austeritate imperarent, nullumq̀; inuitum sibi obedirē compellerent. Quorum vos exempla sequentes qui eorum loca tenetis & nomen, ne nobis infirmis importabilem sarcinam quæsumus imponatis, ne imprecatione dominica cū pharisæis & legisperitis suscipiamini, in qua ait: Ve vobis legis periti, qui oneratis homines oneribus quæ non possunt portari, & ipsi vno digito vestro ea non tangitis. MarginaliaLuke. 12.Et ne clamor filiorū Israel ascendat ad Dominum propter durstiam eorum qui præsunt operibus. MarginaliaExod. 3.

[Back to Top]

Neq; vos voletis facere eunuchos qui de vtero matris sic nati sunt, vel eos eunuchos qui violenter ab hominibus facti sunt, sed potius eos eunuchos, qui seipsos sua sponte eunuchizauerunt propterregnum cœlorum: MarginaliaMath. 19.neue sacris ordinibus & diuino mysterio propter nos tantum, calumniā faciatis vel inferatis, qui propter nostram vitam improbam illud hominibus contemptible facitis, dum eis ne à nobis illud audiant & percipiant, prohibetis: ac per hoc vitam improbam infamatis, & odorem nostrum coram Pharone & seruis eius fætêre facitis. MarginaliaExod. 5.Quod vos non rectè, si dici liceat (ne molestè accipiatis) videtur nobis, facere, & contra diuinam authoritatem & Canonicam regulam hoc quod facitis, esse: cù Dominus per legistatorem dicat: Turpitudinē matris tuæ non reueles, & ignominiā eius ne discooperias. MarginaliaLeuit. 18.Mater nostra Ecclesia est: Filij huius matris, quiquè fidelium sunt. Cuius tamen materna appellatio, maximè in Sacerdotibus est. Nam ipsi generant fideles, & verbo prædicationis, & sacramēto Baptismatis. An non mater erat quæ dicebat: Filioli mei quos iterum parturio? Marginalia Gal. 4.

[Back to Top]

Turpitudo ergo & ignominia matris nostræ reprehēsibilis est actio Sacerdotalis vitæ. Quæ turpido tūc reuelatur, & ignominia discooperitur, cù sacerdotalis vita publicè infamatur. Quod vos nimirū facitis, qui fragilitatē nostrā quasi hacten9 latentē & coopertā (quia eā nullus ita cognouerat) hominib9 dissamatis, & propter eā diuina mysteria vel ministeria aspernāda sancitis. Quasi ad ea pertineat pollutio aliena, & ea polluat & cōmaculet immūdicis nostra, cū Psalmographus dicat: Lex Domini immaculata. MarginaliaPsal. 18.Aut quasi illi nostro contagio contaminentur, quia ea ex nostro ore & ex nostro officio adipiscuntur. Quod si ita dicitis esse, nequaquam discipulis & turbis de Pharisæis Dominus prœciperet: Omnia quacunq; dixerint vobis, seruate & facite. MarginaliaMath. 23.Et rursus, si ita esset ne quaquam Dominus Iudam quem furem esse sciebat & proditorem suum futurum, cù discipulis alijs ad prœdicandum mitteret, neq̀; potestatem signa faciendi & sanitates donādi, neq; ad communionem sacrosanctæ cænæ cum admitteret. Et si immūdicia nostra diuina mysteria vel ministeria & eorū capaces & auditores inficeret & deterioraret, nequaquam Dominus Leprosum quē mūdauerat, tūgeret, neq; ei osculudaret, et nequaquā cum Simone alio Leproso manducaret, & nequaquā à Maria peccatrice pedes suos osculari, & lachrymis lauari, & capillis tergi, & caput suum vngi permitteret.

[Back to Top]

Hinc sacrorum Canonum veneranda authortas sanxit nullum qui etiam ab hæretico sacramēta dominica rectè perceperit, vllatenus ipsa hæretica prauitate corrumpi, nec vlla sacramenta illius contagione commaculari. Vndè Romana Ecclesia Anastasium Papam in quadam epistola ad Anastasium Imperatorem directa, decreuit & scripsit, quòd nullum de his vel quos baptizauit Acatius, vel quos Sacerdotes vel Leuitas secundū Canones ordinauit, vlla eos ex nomine Acatij portio læsionis attingat, quo forsan per iniquum tradita sacramenti gratia minus firma videatur. Nam & baptismum (quod procul sit ab Ecclesia) siue ab adultero, siue â fure datum fuerit, ad percipientem non minus peruenit illibatū. Quid vox illa quæ sonuit per columbam? Omnem ma-

[Back to Top]
lici-
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield