Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1375 [1375]

K. Henry. 8. Allegations agaynst the vj. Articles. Priestes Mariage.

bimus, & defendemus. Et vt hæc omnia supradicta rata & inconcussa permaneant in posterum, præsentem cartam sigilli mei impressione corroboraui: His testibus, Willielmo tunc Persona de Stretto, Henrico filio Richardi Clerici de Sceyle, Willielmo filio suo, Ioāne filio Radulphi Aky, Williel. Clerico de eodem, & multis alijs.

[Back to Top]
¶ An other euidence vpō the like matter.

Marginalia3.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri, quōd ego Radulphus Wilscharde, filius & hæres Ioannis Wilscarde de Sceyle, dedi & cōcessi, & hac mea præsenti carta confirmaui Agneti de Willinton, quatuor acras & vnā rodā terræ meæ arabilis in cāpo de maiori Sceyle. Quarū vna acra iacet sup Wodde Hulles. &c. Et Paulo infra: Habend. & tenend. de me & hæredibus meis vel assignatis & eorū hæredibus, prædict. Agnetæ de Willington & pueris suis de Willielmo persona de Lollington procreatis, videlicet Willielmo filio suo primogenito si superuixerit matri suæ, deinde Galfrido fratri eius, postea Roberto fratri eorum iuniori, deinde sororibus eorum si frater superstes non fuerit, ita quidem quòd quilibet eorum alteri succedat in dictam terrā cum pertinentijs, licentialiter sine omni recognitione mihi & omnibus meis prædictis facienda, & quòd hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis remaneat vlterius in perpetuum leberè, & quietè, benè, & in pace iure perpetuo: Reddēdo inde annuatim mihi & hæredibus vel assignatis & eorum hæredibus, vnum obulum argenti ad pascha, aut vnum par albarum chirothecarum de prætio vnius obuli apud Sceyle ad voluntatem soluentis, pro omnibus seruitijs & exactionibus, wardis, maritagijs, releuijs, legatis, tallagijs & omnimodis sectis comitatis hundredorum & curiæ mea vel hæredum meorum & aliorum, & seruitijs forinsecis vel exigentijs humanis. Ego vero Radulphus & hæredes mei vel assignati & eorum hæredes, totam prædictam terram cum pertinentijs, prædictæ Agneti & filijs eius & filiabus post discessum prædictæ Agnetis singulis eorum de dicta persona genitis vni post alterum successiuè, & hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis (vt prædictum est) cōtra omnes mortales in perpetuum warrantizahimus, acquietabimus, & defendemus. Et vt hæc omnia supradicta, rata & incōcussa permaneant in posterū, præsentem cartam sigilli mei impressione corroboraui: His testibus, Willielmo tunc Persona de Stretton, Radulph. Aky, Henr. & Rich. filijs Personæ de Sceyle, et alijs.

[Back to Top]
¶ An other Euidence.

Marginalia4.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri quòd ego Henricus filius Domini Willielmi de Apilby militis, dedi, concessi, & hac præsenti carta mea confirmaui Henrico de Aldolester Clerico & Amiciæ vxori suæ, illud mesuagium quōd Matheus Gilbert quondam de me tenuit in paruo Apilby, in longitudine iuxta altam viam: tenendū & habendū de me & hæredibus meis, sibi & Amiciæ vxori suæ & eorum hæredibus, & cui vel quibus comunibus horis quandocunq; dare vel assignare voluerint, liberè, quietè, bene & in pace. &c. Et ego prædict. Henricus & hæredes mei prædictum mesuagiū cum omnibus aisiamentis & pertinentijs suis præfatis, Henrico & Amiciæ vxori suæ & eorū hæredibus & assignatis (vt supra scriptū est) cōtra omnes gentes warrantizabimus & defendemus in perpetuū. &c. Vt hæc omnia subscripta robur obtineant in futuro, huic præsenti scripto sigillum meum apposui: His testibus, Ioanni de Norton, Willielmo Huelen de Apilby. &c.

[Back to Top]
¶ An other euidence touching the same.

Marginalia5.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri, quòd ego Rogerus Pescher de Apilby dedi, concessi, & hac præsenti carta mea confirmaui Henrico de Aldolester Clerico & Amiciæ vxori suæ, viginti buttes terræ arabilis cum pertinentijs suis in territorio de Apilby. Quarum tres buttes iacent super Brodelein. &c. Et Paulo post: Tenendum & habēdum prædictis Henrico & Amiciæ vxori suæ & eorum hæredibus & assignatis, cui vel quibus in sanitate vel in ægritudine, dare, legare, vendere, vel assignare voluerint, liberè, quietè, benè & hæreditariè in perpetuum. &c. Et rursus: Et ego prædictus Rogerus Pescher & hæredes mei totam prædictam terram cum pertinentijs suis vbicunq̀ memoratis, Henrico & Amiciæ vxori suæ & eorum hæredibus & assignatis (vt supra scriptum est) contra omnes gentes in calumnias warrantizabimus, & in omnibus & per omnia acquietabimus & defendemus in futurum. &c. Vt hæc mea donatio, cōcessio, & cartæ meæ confirmatio robur obtineat in perpetuum, huic præsenti scripto sigillum meum pro me & hæredibus meis duxi apponendum, fide mediante: His testibus, Willielmo de Meycham, Ioanne filio Henrici de Norton. &c.

[Back to Top]
¶ An other euidence touching the same.

Marginalia6.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri quòd ego Willielmus filius & heres quondā Willielmi Mathemney de Banquell Clerici, dedi, concessi, & omninò quietū clamaui de me & hæredibus meis in perpetuum Nicholao de Grunford pro quadam summa pecuniæ quam idē Nicholaus mihi præ manibus donauit, omnes terras & tenementa cum gardinijs, curtilagijs, burgagijs & edificijs, & cum omnibus pertinentijs suis in omnibus rebus & locis, sine aliquo retinemēto, quæ & quas habuit iure hæreditario in feodo de Banquell per Willielmū de Banquell Clericum quondam patrem meum: Habend. & tenend. ipso Nicholao & hæredibus suis vel assignatis in feodo & hæreditate de capitali Domino de Banquell, liberè, benè, quietè & in pace cum omnibus libertatibus & aisiamentis in omnibus locis & singulis ad prædicta terras & tenementa pertinentibus infra villam de Bāquell & extra: Ita quidē quòd nec ego Willielm. nec hæredes mei, nec aliquis ‚p me nec nomine nostro ius vel clameum prædictis terris & tenemētis, gardinijs, curtilagijs, burgagijs, edificijs & omnibus pertinentijs suis de cætero habere, exigere, vendicare vel reclamare potero vel poterimus in perpetuum: Faciendo pro prædictis terris & tenementis capitali Domino septem solidos, tres denarios & obulum argenti annui reddit9 ad terminos statutos Paschatis & Sancti Michaelis. In cuius rei testimoniū huic scripto præsenti sigillum meum apposui & munimenta inde eidem Nicholao tradidi: His testibus, domino Ioāne de Osemondiston perpetuo Vicario de Bāquell, Mathæo de Raynedon, Mathæo Drabill, Elio de Banquell Clerico, Richardo de Yollegraue Rogero Filio Yoke, & alijs.

[Back to Top]
¶ An other euidence concerning the same.

Marginalia7.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri quòd ego Willielmus Filius & hæres quondā Willielmi Mathemney de Banquell Clerici, dedi, concessi, & hac præsenti carta mea cōfirmaui de me & hæredibus meis in perpetuum, Nicholao de Cromford pro quadam summa pecuniæ mihi præ manibus data, vnum capitale mesuagium ædificatū, & vnam bouatam terræ, cum prato & omnib9 pertinent. suis sine aliquo retinemēto, illam videlicet bouatā terræ cum pertinentijs quam Willielmus Mathemney quōdam pater neus habuit & tenuit in villa & territorio de Banquell: et octo acras terræ arabilis, & vnam particulā prati diuisum facientes in campis de Banquell. &c. Habend. & tenend. ipso Nicholao & hæredib9 suis vel suis assignatis in feodo & hæreditate, liberè, quietè, benè, & in pace, cū omnib9 libertatib9, & aisiamētis in omnib9 reb9 & locis infra villam de Bāquell & extra, ad prædict. terras & tenementa cū pertinētijs pertinētibus de capitali Domino de Bāquell. &c. Et ego Willielmus & hæredes mei omnia prædicta terras & tenemētaa cum omnibus pertinent. suis vt (prædictū est) dicto Nicholao & hæredibus suis vel suis assignatis contra omnes gentes warrantizabimus. In cuius rei testimonium præsenti scripto sigillum meum apposui: His testibus, Domino Ioāne de Osemondiston perpetuo Vicario de Banquell, Mathæo de Reynedon, Mathæo Drabill, Elia de Banquell, Richardo de Yollegraue, Rogero Filio Yoke de Banquell, & alijs.

[Back to Top]
¶ An other euidence touching the same.

Marginalia8.
An other Euidence.
SCiant præsentes & futuri quòd nos Thomas de Billeston Clericus & Leticia vxor mea, dedimus, cōcessimus, & hac præsenti cara nostra confirmauimus Gerardo Filio Alexandri de Wiston & Ciciliæ vxori suæ, omnia illa burgagia, mesuagia, gardina, curtilagia, terras, tenementa, prata & edificia, feldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis, pasturis & cæteris omnibus pertinentijs suis in feodo de Bāquell, quæ habuimus ex dono & feofamento dicti Gerardi: Habēdum & tenendum dictis Gerardo & Ciciliæ vxori suæ ad totam vitam eorundem de nobis & hæredibus nostris, liberè, quietè, benè, & in pace, cum omnibus suis pertinentijs: faciendo inde annuatim nobis & hæredibus nostris ad totam eorum vitam, vnam denarium argenti ad festum Sancti Michaelis, & faciendo etiam pro nobis & hæredibus nostris capitali Domino feodi illius seruitia inde annuatim debita & consueta. Et nos vero prædicti Thomas & Letitia & nostri hæredes omnia prædicta burgagia, mesuagia, gardina, curtilagia, terras, tenementa, prata & edificia, feldas cum redditibus, seruitijs, pascuis, communis pasturis, & cæteris omnibus pertinentijs suis prædictis Gerardo et Ciciliæ ad totam vitam eorundem contra omnes gentes warrantizabimus. In cuius rei testimoniū huic præsenti cartæ nostræ sigilla nostra apposuimus: His testibus, Thoma de Belley, Radulpho Cotterrell, & alijs.

[Back to Top]
¶ An other euidence touching the same.

Marginalia9.
An other Euidence.
V Niuersis ad quos præsens scriptū peruenerit, Leticia quæ fuit vxor Thomæ de Bylleston, salutem in domino. Noueritis me in pura viduitate mea concessisse & confirmasse pro me & hæredibus meis Gerardo filio Alexandri de Wyston, & Ceciliæ vxori suæ omnes terras & tenementa cum omnibus pertinentijs suis in Bāquell, quæ idē Gerardus & Cicilia vxor

[Back to Top]
eius
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield