Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1499 [1499]

K. Henry. 8. The blinde Bull of Pope Leo. x. agaynst M. Luther.

Fomes peccati etiamsi nullum adsit actuale peccatum, moratur exeuntem è corpore animam ab ingressu cœli.

Imperfecta charitas morituri, fert secū necessariò magnum timorem, qui ex se solo satis est facere pœnam Purgatorij & impedit introitum regni.

Tres esse partes pœnitentiæ, contritionem, confessionem, & satisfactionem, non est fundata in sacra Scriptura, nec in antiquis sanctis Christianis Doctoribus.

MarginaliaContritio affectata.Contritio quæ paratur per discußionem, collectionem, & detestationem peccatorum, qua quis recogitat annos suos in amaritudine animæ suæ, ponderando peccatorum, grauitatē, multitudinem, fœditatem, amißionem eterna beatitudinis, ac eternæ damnationis acquisitionem, hæc contritio facit hypocritam, imo magis peccatorem.

[Back to Top]

Verissimum est prouerbium & omnium doctrina de contritionibus huc vsq̀; data præstantius, de cætero non facere. MarginaliaOpelma pœnitentia, nous vita.Summa pœnitentia, optima pœnitentia noua vita.

Nullo modo præsumas confiteri peccata venialia, sed nec omnia mortalia, quia impossibile est vt omnia mortalia cognoscas: vnde in primitiua Ecclesia solum manifesta mortalia confitebantur.

Dū volumus omnia purè consiteri, nihil aliud facimus q̃ quòd misericordiæ dei nihil volumus relinquere ignoscendū.

Peccata non sunt vlli remissa, nisi remittente sacerdote credat sibi remitti: imo peccatum maneret nisi remissum crederet. Non enim sufficit remissio peccati & gratiæ donatio, sed oportet etiam credere esse remissum.

Nullo modo confidas absolui propter tuam contritionem, sed propter verbum Christi.

Quodcunq; solueris. &c. Hic confide si sacerdotis obtinueris absolutionem, & crede fortitèr te absolutum, & absolutus verè eris.

Si per impossibile confessus non esset contritus, aut sacerdos non serio sed ioco absolueret, si tamen credat se absolutū, verissimè est absolutus.

Jn sacramento p&oenitentiæ ac remissione culpæ non plus facit Papa episcopus, quàm infimus sacerdos: imo vbi non est sacerdos, æquè tum facit quilibet Christianus, etiā si mulier aut puer esset.

Nullus debet sacerdoti respondere se esse contritum, nec sacerdos require.

Magnus est error eorum qui ad sacramenta Eucheristiæ accedunt, huic inniti, quod sunt confessi, quòd non sunt sibi cōscij aliciuus peccati mortalis, quòd præmiserint orationes suas & preparatoria, omnes illi ad iudiciū sibi māducāt, & bibunt: sed si credant, & confidant se gratiam ibi consequuturos, hæc sola fides facit eos puros & dignos.

[Back to Top]

Consultium videtur quòd ecclesiæ in communi Cōsilio statueret laicos sub vtraq; specie cōmunicandos, nec Bohemi communicantes sub vtraq; specie sunt hæretici seu schismatici.

Thesauri ecclesiæ vnde Papa dat indulgentias, non sunt merita Christi et sanctorū. Indulgētiæ sunt piæ fraudes fidelium, & remissiones bonorum operum, & sunt de numero corum quæ licent, & non de numero eorum quæ expediunt.

Indulgentiæ his qui veraciter eas consequntur, non valent ad remissionē pœnæ pro peccatis actualibus debitæ apud diuinam iustitiam.

Seducuntur credentes indulgentias esse salutares & ad fructum spiritus vtiles.

Indulgentiæ neceßariæ sunt solum publicis criminibus, & proprie conceduntur duris solummodo & impatientibus.

MarginaliaIndulgentiæ quot modis in Vtiles, & quibus.Sex generibus hominum indulgentiæ nec sunt necessariæ nec vtiles, videlicet mortuis seu morituris, infirmis, legitimè impeditis, his qui non commiserunt crimina, his qui crimina comniiserunt sed non publica, his qui meliora operantur.

Excommunicationes sunt tantum externæ pœnæ, nec priuant hominem cōmunibus spiritualibus ecclesiæ orationibus.

Docendi sunt Christiani plus diligere excommunicationem, quam timere.

Romanus Pontifex Petri successor, non est Christi Vicarius super omnes totius mundi ecclesias ab ipso Christo in beato Petro institutus.

Verbum Christi ad Petrum: Quodcunq; solue-ris. &c. extenditur duntaxat ad ligata ab ipso Petro.

Certum est in manu ecclesiæ aut Papæ prorsus non esse, statuere arciculos fidei, imo nec leges morum seu bonorum operum.

Si Papæ cum magna parte ecclesiæ, sic vel sic sentiret, nec etiam erraret, adhuc non est peccatum aut hæresis contrarium sentire, presertim in re non necessaria ad salutem, donec fuerit per Consilium vniuersale alterum reprobatum, alterum approbatum.

Via nobis facta est enarrandi autoritatem Conciliorum, & libere contradicendi eorum gestis, & iudicandi eorum decreta, & confidenter confitendi quicquid verum videtur, siue probatum fuerit siue reprobatum a quocunq̀; Concilio. MarginaliaSi Isaias propheta omnes Iustitias nostras pro serdibus habeat & panno menstruato, quid peccauit in hoc articulo Lutherus, qui cuncia bona opera, quatenus per se extra fidem considerantur, iniusticiæ coarguat & peccati?

[Back to Top]

Aliqui articuli Iohannis Hussi condemnati in Concilio Constantiensi, sunt christianißimi, verißimi, & euangelici quos nec vniuersalis ecclesia posset damnare.

In omni opere bono iustus peccat.

Opus bonum optime factum, est veniale peccatum. MarginaliaPræceps hic ponificis furor in exurendis hæreticis merito damnatur, nee vllum habet scripturæ euangelicæ fundamentum.

Hæreticos comburi est contra voluntatem spiritus. MarginaliaArticulus de bello Turcis non inferēdo, ex locis Lutheri male de cerptis aut nō recte collectis ad calumniam trahitus.

Preliari aduersus Turcas, est repugnare deo visitanti iniquitates nostras per illos.

Nemo est certus se non semper peccare mortaliter propter occultissimum superbiæ vitium.

Liberum arbitrium post peccatum, est res de solo titulo et dum facit quod in se est, peccat mortaliter.

Purgatorium non potest probari ex sacra scriptura quæ sit in Canone.

Animæ in Purgatorio non sunt securæ de earum salute, saltem omnes, nec probatū est vllis aut rationibus aut scripturis ipsas esse extra statum merendi aut augendæ charitatis.

Animæ in Purgatorio peccant sine intermißione, quamdiu quærunt requiem, & horrent pœnas.

Animæ ex Purgatorio liberatæ suffragijs viuentiū, minus beantur quam si per se satissecissent.

Prælati ecclesiastici & principes seculares non malefacerent, si omnes saccos mendicantium delerent.

Qui quidem errores respectiuè q̃ sunt pestiferi, q̃ perniciosi, q̃ scandalosi q̃ piarum & simplium mētium seductiui, q̃ deniq; sunt contra omnem charitatem ac sanctæ Romanæ Ecclesiæ matris omniū fidelium & magistræ fidei, reuerentiam atq; neruum Ecclesiastica disciplina, obedientiam silicet, qua fons est & origo omnium vitutum, sine qua facile vnus quisq; infidelis esse conuincitur, nemo sanæ mentis ignorat.

[Back to Top]

MarginaliaEn tibi lector præclarā illam Galaaditatum refinā quam Rom. pontifex inferius tantopere iacitas.Nos igitur in præmißis, vtpotè grauißimis, propēsius (vt decet) procedere, nec huiuscemodi pesti morboq; canceroso, ne in agro dominico tanq̃ vepris nociua vlterius serpat, viam præcludero cupientes, habita super prædictis erroribus & eorū singulis diligenti trutinatione, discußione, ac districto examine, maturaq; deliberatione, omnibusq; rite pensatis ac sapius ventilatis cum venerabilibus fratribus nostris S. R. E. Cardinalibus ac regulariū ordinū Prioribus sen ministris generalibus, pluribusq; alijs sacræ Theologiæ, necnon vtriusq; iuris professoribus, siue magistris & quidē peritißimis, reperimus eosdē errores respectatiuè (vt præsertur) aut articulos non esse catholicos, nec tanq̃ tales dogmatizandos, sed contra catholicæ Ecclesiæ doctrinā siue traditionē, atq; ab ea verā diuinarū Scripturarū receptam interpretationē, cuius auctoritati ita acquiescendū consuit Augustinus, vt dixerit se Euāgelio non fuisse crediturū, nisi Ecclesiæ catholicæ interuenisset auctoritas. Nā ex eisdē erroribus vel eorū aliquo vel aliquibus, palā sequitur eandē Ecclesiā, quæ spiritu sancto regitur, errare & semper errasse. Quod est vtiq; contra illud, quod Christus discipulis suis in Ascensione sua (vt in sancto Euangelio Mathai legitur) promisit, dicens: Ego sum vobiscum vsq; ad consumationem seculi. Necnon contra sanctorum patrum determinationes, Conciliorum quoq; & summorum Pontificum expressas ordinationes seu Canones, quibus non obtemperasse, omnium heresum & schismatum (teste Cypriano) fomes & causa semper fuit.

[Back to Top]

De eorundem itaq; venerabilium fratrum nostrorum consilio, & assensu, ac omnium & singulorum prædictorū matura deliberatione prædicta, autoritate omnipotentis dei & beatorum Apostolorum Petri & Pauli & nostra, præfatos omnes & singulos articuios seu errores tanq̃ (vt permitittur) respectiuè hereticos, aut scādalosos, aut falsos, aut piarum aurium offensiuos, vel simplicium mentium seductiuos, & veritati catholica obuiantes, damnamus reprobamus, atq; omnino reijcimus, ac pro damnatis, reprobatis, & reiectis ab omni vtriusq; sexus Christi fidelibus haberi debere harum se rie decreuimus & declaramus: Inhibentes in virtute sancta obedientia, ac sub maioris excommunicationis pana lata sententia, &

[Back to Top]
amißio-
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield