Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
1163 [1162]

K. Henry. 8. Olde Euidences declaring the auncientnes of Priestes Mariage.

dederūt in * gersumā, vnā peciā terræ arabilis, quæ iacet in cāpo de Neuton in cultura, inter mesuagium Galfridi Sulyard et cœmeterium Ecclesiæ de Neuton, inter terram Radulphi Malherbe, & terram Ioānis de Neuton, et abuttat super Regiam stratam versus orientem, & super terram quæ fuit Henrici Popiltele versus occidentem: Habend. et tenend. de me & hæredibus meis, illis & hæredibus suis, aut quibuscunq; dare, legare, vendere vel assignare voluerint, in quocunq; statu fuerint, liberè, quietè, in feodo, perpetuè & hæreditariè: Reddēdo inde annuatim mihi et hæredibus meis duos denaries, scilicet ad festum sancti Andreæ denarium, & ad natiuitatem Sancti Ioannis Baptistæ vnum denarium. Ed ad scutaium domini regis quando euenit vnum obolum tantū et non amplius pro omnibus seruitijs, consuetudinibus, sectis curiæ, et exactionibus secularibus. Et ego Williel. de Blundwell, & hæredes mei warrantizabimus, acquietabimus & deffendemus prædictam peciam terræ prænominatis Stephano & Matildæ vxori suæ & hæredibus suis, aut cuicunq; dare, legare, vendere, vel assignare voluerint contra omnes gentes tam Iudæos quam Christianos in perpetuum per præfatum seruitium. Et vt hæc mea concessio & donatio rata sit & stabilis in perpetuum, hanc cartam sigillo meo roboraus: His testibus, Radulpho Malherbe, Willielmo de Reynestorp, Ioanne de Neuton, Willielmo Cancbot, Ioan. filio Simonis, Milone le Moch, Radulpho de Kinegham, Williel. Cāpo, Thomæ Croce, Andr. Waleys, Williel. Valiāt, & alijs.

[Back to Top]

MarginaliaOne peece of Euidence in the custodie of M. Tho. Blundeuill.☞ This sayd peece of Euidence called a deede of Feofement of landes remaineth in the keeping of Thomas Blūdeuill of Neuton Flotman in the Countie of Northfolke Esquyer at this present (videlicet) 22. die Nouembris, Anno R. Eliz. R. decimo. Et anno Domini. 1567. Who (I know) will not refuse to shewe the same to any man that shall desire the sight therof.

[Back to Top]
1. ¶ Other deedes and instrumentes of lyke antiquitie, declaryng the same, receiued of Maister Iohn Forde.

MarginaliaCarta. Williel. Filij Walteri de Ridware fact. Ioan. de Edinghall Clerico & Matildæ vxori suæ, de terris in Edinghall in Com. Darb. SCiant omnes præsentes & futuri quòd ego Williel. Filius Walteri, dominus de Rideware Hamstall, concessi, & tradidi, Ioanni filio Galfridi de Edinghal Clerico & vxori suæ Matildæ filiæ Henrici Colbein, vnam dimidiam virgatā terræ in Edinghall, cvm omnibus pertinētijs, in toftis & croftis, pratis & pasturis in villa & in territorio de Edinghall: illam scilicet quam Thomas Plamer aliquando de me tenuit: Habend. & tenend. de me & de hæredibus meis, sibi et vxori suæ Matildæ, ad totam vitam eorum, liberè & quietè, benè & pacificè. &c. Et Ego verè Williel. et hæred. mei prædict, dimidiā virgatam terræ cum pertinentijs prædict. Ioanni et vxori suæ prædict. ad totā vitam eorū cōtra omnes gentes Warrantizabimus. et cet. In huius concessionis et traditionis robur et testimonium vterq; nostrum alterius scripto sigillum suū apposuit: His testibus, Roberto Saluein de Haseloure, Andrea Saluein de eadem, Ioāne Filio Radulphi de Edinghall, Richardo de Ykebrom, Roberto de Fryeford, et alijs.

[Back to Top]
2. An other euidence touching the same, of landes in the Countie of Leicester.

MarginaliaCarta. feoffament. Radulphi Wiscarde de Sceyle fact. Agneti de Willintona & pueris suis de Williel. Persona de Lollinton precreat. SCiant præsentes et futuri quòd ego Radulphus filius & hæres Ioannis Wiscarde de Sceyle dedi, et concessi, et hac mea præsenti carta confirmaui Agneti de Welintona vnā acram terræ in territorio de maiori Sceylæ quæ iacet super le Wouelendis, inter terram monachorū de Miriuall, extendentem se ad vnum caput super foreram monachorum de Miriuall, er aliud caput versus villā de Sceyle: Habendū et tenendum de me et hæredibus meis vel assignatis et eorum hæredibus prædict. Agneti de Welintona et pueris suis de Will. Persona de Lollintō procreatis, vidélicet Willielmo filio suo primogenito, si superuixerit matri suæ. Marginalia* Note the wife and children of this Person of Lollinton being knowen, myght enioy and enherite according to thys deede. Deinde Galfrido fratri eius. Postea Roberto fratri eorum iuniori. Deinde sorotibus eorum si frater superstes non suerit. Ita quidē quòd quilibet eorum alteri succedat, in dictam terram cū petinentijs licencialiter sine omni recognitione mihi et omnibus meis prædictis facienda: et quòd hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis remaneat vlterius in perpetuum liberè, & quietè, bene & in pace iure perpetuo: Reddendo inde annuatim mihi & hæredibus meis vel assignatis meis et eorū hæredibus vnū obolū argenti ad pascha, pro omnibus seruitijs, et exactionibus, wardis, maritagijs, releuijs, legatis, taliagijs, et omnimodis sectis comitatas, hundredorum et curiæ meæ et hæredum meorum, et aliorum, et seruitijs forinsecis vel exigentijs humanis. Ego vero Radulphus et hæredes mei vel assignati et eorum hæredes, totam prædictam terrā cum pertinentijs, prædictæ Agneti et filijs suis et filiabus post decessum prædictæ Agnetis, singulis eorū de dicta persona ge nitis vni post alterum successiuè, et hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis (vt prædictum est) contra omnes mortales in perpetuū warrantizabimus, acquietabimus, & defendemus. Et vt hæc omnia supradicta rata et inconcussa permaneant in posterum, præsentem cartam sigilli mei impressione corroboraui: His testibus, Willielmo tunc Persona de Stretton, Petio de Vorantisthorpe, Ricardo et Roberto filijs suis. Henrico filio Richardi Clerici de Sceyle, Willielmo filio suo, Ioanne filio Radulphi Aky, Williel. Clerico de eodem, & multis alijs.

[Back to Top]
3. An other euidence of lyke effect.

MarginaliaCarta [illegible text]Leicest. SCiant præsētes et futuri, quòd ego Radulphus Wilscharde, filius et hæres Ioannis Wilscardi de Sceyle, dedi & concessi, & hac mea præsenti carta confirmaui Agneti de Willington, quatuor acras & vnam rodā terræ meæ arabilis in campo de maiori Sceyle. Quarū vna acra iacet super Wodde Hulles. &c. [Et Paulo infra:] Habend. et tenend. de me & hæredibus meis vel assignatis et eorum hæredibus, prædict. Agnetæ de Willingtō et pueris suis de Willielmo persona de Lollinton procreatis, videlicet Willielmo filio suo primogenito si superuixerit matri suæ, deinde Galfrido fratri eius, postea Roberto fratri eorum iuniori, deinde sororibus eorū si frater superstes non fuerit, ita quidē quòd quilibet eorum alteri succedat in dictam terram cum pertinentijs, licentialiter sine omni recognitione mihi & omnibus meis prædictis facienda, & quòd hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis remaneat vlterius in perpetuum leberè, et quietè, benè, et in pace iure perpetuo: Reddendo inde annuatim mihi et hæredibus vel assignatis et eorū hæredibus, vnum obulum argenti ad pascha, aut vnum par albarum chirothecarum de præcio vnius obuli apud Sceyle ad voluntatem soluentis, pro omnibus seruitijs & exactionibus, wardis, maritagijs, releuijs, legatis, tallagijs & omnimodis sectis comitatis hundredorum & curiæ mea vel hœredum meorum et aliorum, et seruitijs forinsecis vel exigentijs humanis. Ego vero Radulphus & hæredes mei vel assignati et eorum hæredes, totam prædictam terram cum pertinentijs, prædictæ Agneti et filijs eius et filiabus post discessum prædictæ Agnetis singulis eorum de dicta persona genitis vni post alterū successiuè, et hæredibus vel assignatis vltimi vel vltimæ possidentis (vt prædictum est) contra omnes mortales in perpetuum warrantizabimus, acquietabimus, et defendemus. Et vt hæc omnia supradicta, rata & inconcussa permaneant in posterum, præsentem cartam sigilli mei impressione corroboraui: His testibus, Willielmo tunc Persona de Stretton, Petio de Vorantisthorpe, Ricardo et Roberto filijs suis. Henr. filio Personæde Sceyle, Ioanne filio, Radulph. Aky, de eadem, Poberto Hastyng, Williel. Grym, et alijs.

[Back to Top]
4. ¶ An other euidence vpon the lyke matter.

MarginaliaCarta Henrici de Apilby [illegible text] de Adolester Clerico & [illegible text]sua, de [illegible text] Apilby in Com. Leicest. SCiant præsentes & futuri quod ego Henricus filius Domini Willielmi de Apilby militis, dedi, concessi, et hac præsenti carta mea confirmaui Henrico de Aldolester Clerico & Amiciæ vxori suæ, illud mesuagium quod Matheus Gilbert quondam de me tenuit in paruo Apilby, in longitudine iuxta altam viam: tenendum & habendum de me et hæredibus meis, sibi & Amiciæ vxori suæ et eorum hæredibus, & cui vel quibus comunibus horis quandocunq; dare vel assignare voluerint, liberè, quietè, bene et in pace. &c. Et ego prædict. Henricus & hæredes mei prædictum mesuagiū cum omnibus aisiamentis & pertinentijs suis præfatis, Henrico & Amiciæ vxori suæ et eorum hæredibus & assignatis (vt supra scriptum est) contra omnes gentes warrantizabimus & defendemus in perpetuum. &c. Vt hæc omnia subscripta robur obtineant in futuro, huic præsenti scripto sigillum meum apposui: His testibus, Ioāni de Norton, Willielmo Huelen de Apilby. &c.

[Back to Top]
5. An other euidence touching the same.

MarginaliaCarto Roger Pescher de Apilbi fact Henrico de Adolester [illegible text] Apliby in [illegible text]. SCiant præsentes et futuri, quòd ego Rogerus Pescher de Apilby dedi, concessi, & hac præsenti carta mea confirmaui Henrico de Aldolester Clerico & Amiciæ vxori suæ, viginti buttes terræ arabilis cum pertinentijs suis in territorio de Apilbe. Quarum tres buttes iacent super Brodelein. &c. [Et Paulo post:] Tenendum et habendum prædictis Henrico et Amiciæ vxori iuæ et eorum hæredibus et assignatis, cui bel quibus in sanitate vel in ægritudine, dare, legare, vēdere, vel assignare voluerint, liberè, quietè, beneet hæreditariè in perpetuum. &c. [Et rursus:] Et ego prædictus Rogerus Pescher et hæredes mei totam prædictam terram cum pertinentijs suis vbicuun memoratis, Henrico et Amiciæ vx-

[Back to Top]
ori
III.iiij.
Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield