Thematic Divisions in Preface
None
Critical Apparatus for this Page
View an Image of this PageNone
Names and Places on this Page
None
23 [blank]

Iam veniet magni seriem dum colligit æui
Posteritas, quam longa tenet custodia famæ,
Dumq; tui monumenta legit (venerande) laboris,
Magnanimósq; duces, medios petita per ignes
Sydera, te ventura simul mirabitur ætas,
Et veterum sacras imitabitur æmula laudes.
Scilicet æthereas ardentia pectora flammas,
Non ignes alij, non ipsa potentia Regum,
Nec vis vlla domat ferri, non tela, nec enses.
Qualis vbi Aurora veniens è montibus Ales
Exequiale refert munus, cinerésq; paternos,
Dumq; rogum, flammasq; parat sibi, maior ab igne
Egreditur, qua illa nouis volitauerit alis,
Indigenæ volucres læto clamore sequuntur:
Fœlices animæ vobis super alta beatis
Sydera calcatur quicquid mortalia tangit
Pectora, nec iam noster honor, nec præmia curæ:
Nec quid agat tantis virtutibus inuida tellus.
Ecce tamen, quales poterit, persoluet honores
Posteritas, dum facta legens ingentia, vires
Miratur, plausu fidem super astra sequetur
Victricem. (Hoc siquid debent mortalibus) ipsi
Sanctorum cineres tibi se debere fatentur,
Foxe.
Tempus erit, cum tu post fata, piósque labores,
Aucturus superos fœlix super alta videbis
Sydera, iam quorum transcribis nomina famæ,
Insignes heroas, & ipse videberis illis.
Iamq; patres superans mundo labente sequetur
Progenies, Cœlo se clarior exeret alto
Relligio, humani generis decus, optima custos
Imperij, quam sancta fides comitatur euntem,
Et circum lætis crescet pax aurea terris,
Tum quoque diuini passim monumenta laboris,
Et sacrum florebit opus, fructúq; beabit,
Et populum, & populi per secula longa nepotes.

[Back to Top]
In idem argumentum Tho.
Ridley Cantabrigiensis.

COrpora quæ quondam iusto caruere sepulchro
Ossaq; per campos vndiq; sparsa pia
Collegit magna cum sedulitate peritus
Foxus, & in vnum conglomerauit opus.
At cum gens mendax atque importuna Papistæ,
Frustra tam sanctum persequerentur opus.
Auxit, & ex vno, idem bina volumina fecit,
Obstruxitq; suis hostibus ora pius.
Nec sic contentus, rursus limauit & auctum
Arctauit, populi commoditate sui:
Nequaquam veritus stolidæ conuitia linguæ,
Dum vestra ô sancti fortia facta sonet.
O vos fœlices animæ, quæ sanguine vestro
Cœlestes nobis testificastis opes.
Et tu qui tali decorasti funere sanctas
Relliquias, peragens triste ministerium:
Sed tibi præclarum, nobis nec inutile, vt istis
Exemplis fortes possumus esse fide.

[Back to Top]
M. M. S.

PErlege, quæ fastis signata fidelibus acta
Pandimus Angligeûm & feruida fata virûm.
Admiranda tibi gemini spectacula cœtus,
Pugnantésq; suo dispare marte greges.
Hinc quibus incumbus sæuo ferus impete Sathan
Tartareas præfert in sua regna faces.
Illinc Rex superûm, trans flammas, trans cruentas
Mille neces, Christus sternit ad astra viam.
Illinc arma, preces lacrymæ, ieiunia templis
Iussus honos summi iußaq; sacra patris.
Concilium hoc Cyclopum rabies, fera corda fatigant
Eumenides, tristi pectora senta situ.
Missa volat flammis, & sanguinis ebria riuis
Ante, gradum retrò Roma maligna premit.
Talia dum memorat Foxus certamina longi
Temporis, & libro tot monumenta legit.
Intereà veri vis stat sata tempore virgo
Ardua calcato iam Phlegetonte super.
Post alios fœtus, alios post deinde labores
Hæc extrema subit vindicis ira manus,
Tertia ista patri suspendimus arma Quirino
Parua prius iam nunc qualia, quanta, vides.
Qualia fatalis iam tum miracula saxi
Prodidit Assyria regius exul humo.
Exiguus lapis hic, sed qui se attollere in auras
Iussus Atlantæos æquiparare sinus.
Nunc quoque qui impleuit sinuoso fragmine mundum
Aetherio ingens occupat ire polo.
Hoc pater ipse tonans flagranti distulit axe
Imperia, & vertit Regna superba solo.
Sæua Silex quià nam flammantibus incita fundis
Vrbium & elatis peruiciosa minis.
Coctilibus muris Romana Semiramis audax
Prospice, iam Babylon iam ruit illa tua.
Saxea iam rupes quantas dabit acta ruinas?
Quas strages miseris horrida Romulidis
Vltimus hic labor est montis rapientis auari
Puppicolas papas papicolas popas.
At vos fœlices animæ, quibus aurea cordi
Sæcla, pias puro funditis ore preces.
Aligeræ, ciues stellantis Olympi:
Plaudite: Roma fuit Babela, papa fuit.

[Back to Top]
In sanguisugas Papistas,
Philippus Stubbes.

QVi sacrum Christi satagit conuellere verbum,
Vulnificum contrà calcitrat hic stimulum.
Florida quæ nimio compressa est pondere palma,
Fortius exurgit viribus aucta suis.
Auricomans crocus quo calcatur magis, exit
Hoc magis excrescit, floret, eo magis.
Sic Ευαγέλιον quantumuis turba papalis
Conspuat, exurat, crescit vbi tamen.

[Back to Top]

FINIS.

Go To Modern Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in:  
Humanities Research Institute  *  HRI Online  *  Feedback
Version 2.0 © 2011 The University of Sheffield