Navigate the 1563 Edition
PrefaceBook 1Book 2Book 3Book 4Book 5
Thematic Divisions in Preface
None
Critical Apparatus for this Page
None
Names and Places on this Page
Unavailable for this Edition
2 [blank]

Ad Christum Eucharisticon.

suo ipsorū regno, tanta accumules infamia et dedecore. Sed omissis his, ad sanctos tuos redeamus Martyres, quorum nomine, merito à nobis perhenne velut sacrificium laudis et gratiarum tuæ debetur, simul et habetur, bonitati. Primum quód in ecclesiæ tuæ causa dimicātibus tam fortem et alacrem spiritum omnibusq; tormentis maiorem aduersus parricidas Papistas subministrasti. Deinde quòd et nobis in illorum desudantibus historia propitius adeo clementiæ tuæ fauor affuerit. Debetur et hoc priuatim meo quoq; nomine singulari tuæ pietati, quód vitam toties alioqui nutantem, in hac tanta, quantam tu solus nouisti, laboris immensitate conseruatam tuo volueris beneficio. Verum illud inprimis omnes debemus pariter effusissimo tuo in nos amori, quód beatorum Martyrum tuorum, quos mūdi huius ad flammas et cineres adegerit peruersitas, causam et innocentiam velut è cinere recollectam, in lucem denuo notitiamq; ecclesiæ tuæ reuocare at patefacere dignatus sis. Etsi enim dubium non est, quin in supremo illo iudicio tuo, quum virtutes cœlorum mouebuntur, omnis eorum ad amussim excutietur causa ante tribunal tuum, est tamen aliquid hic quoque in ecclesia tua causam ipsorum, facta, vitæque virtutes cæteras non ignorari. Tunc autem ad illos vberior gloria, ad nos interea maior redunbabit fructus, quando ex ipsorum recte factis, integritate, innocētia, fide ac patientia constare poterit, non quid ipsi solum fecerint, sed quid et nobis eorum sit exemplo faciēdum. Sed hic rursus (dulcissime Iesu) opus est benigno fauoris tui præsidio. Nos enim qui filii Martyrum tuorum sumus, quosque maxime maiores nostros imitari cōueniebat, nunc nihil fere parentum tenemus, præter vitæ solam hanc quam suo partam sanguine reliquerunt, libertatem: qua etiam ipsa nimium abutimur interperanter, vt iam periculum sit, ne non filii modó Martyrum, sed ne fratres quidem ipsorum haberi mereamur. Quantum enim intersit discriminis, quāque prorsus discōuenit ordine toto nostra consuetudo ab illorum vestigiis et disciplina, pudet profecto referre. Sed quid ego tibi referā, cuius nihil non perspicit maiestas ac intuetur? Quāto illis studio ac curæ fuit amore tui, cætera quæque, adeoque seipsos ad vitæ etiam cōtemptum abdicare, mundum cum omnibus desideriis flocci facere, voluptates tanquam nugas spernere? Nec sinebant pericula vndique imminentia opibus congerendis multoque minus honoribus cumulandis vacare. Contra vero nostra nunc vita, studium, omnisque adeo contentio, quid nisi mundum spirat, quid aliud quám perpetuum quoddam fluxarum rerum, opum, ac honorum aucupium videtur et ambitus? At illi quám præclare secum actum putassent, si vel viuere modo licuisset. Ideoque multi fuere eorū qui Mariæ reginæ facultates et possessiones omnes adusque extremum assem obtulerunt, dūmodo solam ipsis remitteret cōscientiā. Et quæ nos tanta hæc habendi intēperies exagitat, quibus nec vnus nec mediocris victus possit esse satis? Sine modo, sine fine opibus, sacerdotiis, censuiq; dilatando inhiamus. Quāto ambitu amicos fatigamus et inimicos, nō vt viuamus solum, verum vt sublimes viuamus et honorati? De fide, de mansuetudine eorum, tolerantia, simplicitate, ac patientia incredibili, quid dici satis potest? Quanta constantia, qua animi alacritate perpessi sunt quicquid infligebatur, vindictam omnem deo remittētes, cui et causam cōmendabant? Nulla vis eos aduersariorum deiicere, nec minæ frangere, non ludibria mouere, non pericula, non tormenta vlla consternere, nec delinire blanditiæ potuerunt. Componamus nunc nostram cum his mollitiem. Sed pudor prohibet, Nam quæ tam leuis nos tentationis aura afflare possit, quæ non ilico præcipites ac transuersos rapiat in auaritiam, in fastum, voluptates, turpitudinem, vindictam, et in quid non malorum? Quæ tam leuis obiici poterit iniuriola, pro qua non cœlum terræ miscemus, mariàque turbamus ab imo? Ex quo in promptu est colligere, quantum ab eo absumus, vt mortem simus vnquā tua causa subituri, siquando res martyrium flagitet, quum nec affectus quidē istos tuo amputare iussu velimus. Quapropter vt martyrum quidem illorum causa gratias agimus nomini tuo sancto: ita nostra vicissim causa deprecamur, vt qui largitus sis ipsis vincendi facultatem, nobis itidem pia eorundem, exempla imitādi felicitatem aspires: sicque ecclesiæ tuæ affulgeat tua gratia, necubi seducti huius mundi illecebris, secordiores ipsi in retinenda Euangelii tui victoria, quám illi in comparanda strenui, videamur. Postremo quoniam historiam hanc tuo nutu ac voluntate aggressi, in ea re operam studiūque posuimus, quo facta gestaque sanctorum tuorum (sanctissime Iesu) ad nominis tui gloriam, et in cōmodum ecclesiæ publicum emergerent, adde nūc labori fructum, simulq; historiæ tutelam in te recipias magnopere petimus, cui et opus ipsum, totumque meipsum, quem tot modis tuæ misericordiæ debeo, toto corpore et anima, totisque viribus cōmendo, dedico, consecroque, cui omne cadat genu, omnisque vox et lingua confessionis gloriam per omnes ecclesias tribuat personetq;. Amen.

[Back to Top]
Go To Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in: