Thematic Divisions in Preface
None
Critical Apparatus for this Page
View an Image of this PageNone
Names and Places on this Page
None
2 [blank]

Ad Christum Eucharisticon

bis in illorum desudantibus historia propitius adeò clementiæ tuæ affuerit. Debetur & hoc priuatim meo quoque nomine singulari tuæ pietati, quòd vitam toties alioqui nutantem, in hac tanta, quantam tu solus nouisti, laboris immensitate conseruatam tuo volueris beneficio. Verum illud inprimis omnes debemus pariter effusissimo tuo in nos amori, quòd beatorum Martyrum tuorum, quos mundi huius ad flammas & cineres a degerit peruersitas, causam & innocentiam velut è cinere recollectam, in lucem denuò notitiam ecclesiæ tuæ reuocare at patefacere dignatus sis. Etsi enim dubium non est, quin in supremo illo iudicio tuo, quum virtures cœlorum mouebuntur, omnis eorum ad amussim excutietur causa ante tribunal tuum, est tamen aliquid hic quoq; in ecclesia tua causam ipsorum, facta, vitæ virtutes cæteras non ignorari. Tunc autem ad illos vberior gloria, ad nos interea maior redundabit fructus, quando ex ipsorum rectè factis, integritate, innocentia, fide ac patientia constare poterit, non quid ipsi solum fecerint, sed quid & nobis eorum sit exemplo faciendum.

[Back to Top]

Sed hic rursus (dulcissime Iesu) opus est benigno fauoris tui præsidio. MarginaliaDeploratio nostrorum morum et temporum. Nos enim qui filij Martyrum tuorum sumus, quosque maximè maiores nostros imitari conueniebat, nunc nihil serè parentum tenemus, præter vitæ solam hanc, quam suo partam sanguine reliquerunt, libertatem: qua etiam ipsa nimium abutimur intemperanter, vt iam periculum sit, ne non filij modò martyrum, sed ne fratres quidem ipsorum haberi mereamur. Quantum enim intersit discriminis, quam prorsus disconuenit ordine toto nostra consuetudo ab illorum vestigijs & disciplina, pudet profectò referre. Sed quid ego tibi referam, cuius nihil non perspicit maiestas ac intuetur? Quanto illis studio ac curæ fuit amore tui, cætera quæ, adeo seipsos ad vitæ etiam contemptum abdicare, mundum cum omnibus desiderijs flocci facere, voluptates tanquam nugas spernere? Nec sinebant pericula vndiq; imminentia opibus congerendis multo minus honoribus cumulandis vacare. Contra verò nostra nunc vita, studium, omnisq; adeò contentio, quid nisi mundum spirat, quid aliud quàm perpetuum quoddam fluxarum rerum, opum, ac honorum aucupium videtur & ambitus? At illi quam præclarè secum actum putassent, si vel viuere modò licuisset. Ideoq; multi suere eorū qui Mariæ Reginæ facultates & possessiones omnes adusq; extremum assem obtulerūt, dummodo solam ipsis remitteret conscientiam. MarginaliaQuanta degeneratio nostrorum nunc hominum, abexemplis superiorum Martyrum. Et quæ nos tanta hæc habendi intemperies exagitat, quibus nec vnus nec mediocris victus possit esse satis? Sine modo, sine fine opibus, sacerdotijs, censuiq; dilatando inhiamus. Quanto ambitu amicos fatigamus & inimicos, non vt viuamus solum, verum vt sublimes viuamus & honorati? De fide, de mansuetudine eorum, tolerantia, simplicitate, ac patientia incredibili, quid dici satis postest? Quanta constantia, qua animi alacritate perpessi sunt quicquid infligebatur vindictam omnem deo remittentes, cui & causam commendabant? Nulla vis eos aduersariorum deijcere, nec minæ frangere, non ludibiria mouere, non pericula, non tormenta vlla consternere, nec delinire blanditiæ potuerunt.

[Back to Top]

Componamus nunc nostram cum his mollitiem. Sed pudor prohibet, Nam quæ tam leuis nos tentationis aura afflare possit, quæ non illico præcipites ac transuersos rapiat in auaritiam, in fastum, voluptates, turpitudinem, vindictam, & in quid non malorum? Quæ tam leuis obijci poterit iniuriola, pro qua non cœlum terræ miscemus, mariáq; turbamus ab imo? Ex quo in promptu est colligere, quantum ab eo absumus, vt mortem simus vnquam, tua causz subituri, siquando res Martyrium flagitet, quum nec affectus quidem istos tuo amputare iussu velimus. MarginaliaNecessaria precatio. Quapropter vt Martyrum quidem illorum causa gratias agimus nomini tuo sancto: ita nostra vicissim causa deprecamur, vt qui largitus sis ipsis vincendi facultatem, nobis itidem pia eorundem exempla imitandi fœlicitatem aspires: sicque ecclesiæ tuæ affulgeat tua gratia, necubi seducti huius mundi illecebris, secordiores ipsi in retinenda Euangelij tui victoria, quàm illi in comparanda strenui, videamur. Postremo quoniam historiam hanc tuo nutu ac voluntate aggressi, in eare operam studium posuimus, quo facta gesta sanctorum tuorum (sanctissime Iesu) ad nominis tui gloriam, & in commodum ecclesiæ publicum emergerent, adde nunc labori fructum, simul historiæ tutelam in te recipias magnopere petimus, cui & opus ipsum, totum meipsum, quem tot modis tuæ misericordiæ debeo, toto corpore & anima, totis viribus commendo, dedico, consecro, cui omne cadat genu, omnis vox & lingua confessionis gloriam per omnes ecclesias tribuat personétque. Amen.

[Back to Top]
Go To Page No:  
Click on this link to switch between the Modern pagination for this edition and Foxe's original pagination when searching for a page number. Note that the pagination displayed in the transcription is the modern pagination with Foxe's original pagination in square brackets.
Find:
Type a keyword and then restrict it to a particular edition using the dropdown menu. You can search for single words or phrases. When searching for single words, the search engine automatically imposes a wildcard at the end of the keyword in order to retrieve both whole and part words. For example, a search for "queen" will retrieve "queen", "queene" and "queenes" etc.
in: